Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.32.1 Cic. Fam. 10.32.3 (English) >>Cic. Fam. 10.32.5

10.32.2 sed praeter furta et rapinas et virgis caesos socios haec quoque fecit, ut ipse gloriari solet, eadem quae Q. Caesar : ludis, quos Gadibus fecit, Herennium Gallum histrionem summo ludorum die anulo aureo donatum in xiiii sessum deduxit (tot enim fecerat ordines equestris loci); quattuorviratum sibi prorogavit; comitia bienni biduo habuit, hoc est renuntiavit quos ei visum est ; exsules reduxit non horum temporum sed illorum quibus a seditiosis senatus trucidatus aut expulsus est Sex. Varo procos. 10.32.3 illa vero iam ne Caesaris quidem exemplo, quod ludis praetextam de suo itinere ad L. Lentulum procos. sollicitandum posuit, et quidem cum ageretur, flevit memoria rerum gestarum commotus ; gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorare sese nolebat et ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit in populum (coniecti enim lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius), deinde abstractum defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti : 'C. R. natus sum' responderet : 'abi nunc, populi fidem implora'; bestiis vero civis Romanos, in iis circulatorem quendam auctionum, notissimum hominem Hispali, quia deformis erat, obiecit. Cum huiusce modi portento res mihi fuit.

10.32.4 sed de illo plura coram nunc, quod praestat, quid me velitis facere constituite. tris legiones firmas habeo, quarum unam, xxviii, cum ad se initio belli arcessisset Antonius hac pollicitatione, quo die in castra venisset, denarios quingenos singulis militibus daturum, in victoria vero eadem praemia quae suis legionibus (quorum quis ullam finem aut modum futurum putabit ?) incitatissimam is retinui aegre me hercules, nec retinuissem si uno loco habuissem, utpote cum singulae quaedam cohortes seditionem fecerint. reliquas quoque legiones non destitit litteris atque infinitis pollicitationibus incitare. nec vero minus Lepidus ursit me et suis et Antoni litteris ut legionem xxx mitterem sibi.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.32.1 Cic. Fam. 10.32.3 (English) >>Cic. Fam. 10.32.5

Powered by PhiloLogic